- TALMUD Judaeorum
- TALMUD Judaeorumcirca A. C. 422. a Rabbinis compositum est, nugis, fabulis, blasphemiis refertum. Textus eius volumina superant paginas S. Bibliorum in decuplo, glossis antiquis et modernis, supra illud factis quam plurimis, exceptis. Digestores codicis edixêre, ut omnes ordinationes in eo libro, tantam haberent efficaciam, quantam ea, quae a Deo in lege Mosaica constituta sunt. Vide Hiercon. de sancta fide in Hebr. Laetum Comp. Hist. Univ. etc. Pandectae sunt rerum Iudaicarum, divinarum ac humanarum, inprimis Iuris illorum Canonici ac Civilis, Martin. Lexic. Philol. de quo sic Buxtorifius: Antonini cognomine Pii Imperatoris indultu, Rabbi Iehuda cognomine Sanctus, qui apud Talmudistas Rabbi, sine adiectione, per excellentiam dicitur, A. C. 190. (iuxta quosdam 220. supputatione Iudaicâ) collegit omnium superiorum Rabbinorum Placita et Constitutiones in certos Aphorismos et certis libris partibusque distinxit, quibus in Iudaea oommunis Iuris auctoritas attributa fuit: Hicque Liber Gap desc: Hebrew Mischna quasi Lex iterata velsecunda, dictus est, qui etiamnum hodie Textum Iuris Iudaici constituit. Conscriptusautem est vel in urbe Tiberiade, ubi praefatus Rabbi vixisse videtur, vel Sephorae, ubi sepultus est, Hic deinceps sequentibus annis in Scholis Iudaeae publice praelectus, et variis Doctorum disputationibus illustratus ac auctus est, e quibus omnibus in unum congestis A. C. 230. prodiit Talmud Hierosolymitanum, sic dictum, non quod ibi concinnatum esset, sed quod in Iudaea, sive terra Israelis, cuius illa caput ac Metropolis suerat. Transtatis postea, exstinctô Rabbi Iehadâ, doctis praecipuis e Palaestina in Babyloniam, ibi deincepts studia literarum ferventissime fuêrunt exculta, Praecipue Professio Iudaici Iuris ibi viguit, quod librô Mischna, tamquam Corpore Iuris authenticô, erat comprebensum; et hoc quidem continuis praelectionibus disputationibusque eousque ventilatum ac discussum est, ut inde annô post excidium Urbis 436. iuxta computationem Eliae, i. e. Christi 506. Talmud Babylonicum, in 6. Partes principales et 63. libros distinctum, prodierit, quô etiamnum hodie universa Iudaeorum natio regitur. Vide Ioh. Buxtorfium Commentar. Masorethico c. 5. et 6. ut et in voce Talmudistae, item supra Kabbala, ac Synagoga. Adde de origine Talmud praeclare disserentem Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. IV. Vice Talmud.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.